- CONFUTIUS
- CONFUTIUSdictus Socrates Sinensis, tum quia huic σύγκρονος, tum quia morum imprimis Doctrinam excoluit. Sententias veterum Philosophorum 4. voluminibus collegit, quintô ipsemet de Moribus sententiam suam exposuit, tantâ cum nomivis famâ, ut quicumque postmodum Dector crearetur, Practicam eruditionem imprimis probare teneretur. Huius secta, ex tribus, praecipua est, omnesque illi Magnates Imperii dant nomen: Neque ulli alii, quam Mandarini, Loytiae, vel Literati eius Philosophiâ imbuti, ad summas sub Rege dignitates evehuntur. Agnovit unum Deum aliaque multa lumini naturae sanaeque rationi convenientia docuit. Trigalt. relat. Sinensi l. 1. Mota Vayerius, de Virtut. Ethnicorum p. 2. Kircherius, Sinâ illustratâ, etc. De illo sic Georg. de Sepibus: vulgo Pagodes dicitur famosissimum Sinensium idolum. Fuit is Philosophorum Sinensium princeps, cui maxime a literatis fana conduntur, quae singulis pleniluniis ac noviluniis frequentissimi adeunt Bonzi, solitis adorationibus, ceremoniis et suffitibus suum Numen veneraturi. Idolum plenum est literis et ignotis quibusdam characteribus, usque ad umblicum signatum, ut videre est in eo, quod asservatur in Musaeo Kircheriano Romae. Viele Georg. de Sepibus in Collegit Romani Societatis Iesu Musaeo, p. 7. ut et Auctorem, Oedipi Aegyptiaci. De vita eiusdem Confutii, maximi Sinensium Philosophi, eiusque discipuli Mencii, et utriusque morali Doctrina: Opus, primo contextum ex priscis omnium Sinensium Scriptorum monumentis, a Prospero Intercetta Siculo Iesuita; collaborantibus, ex eadem Societate, Rugimontiô et de Complet Belgis, nec non Andreâ Herdrick Austriacô: asservatur in Musaeo Kircheriano Romae. Idem in Descript: eiusdem p. 63.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.